TROPHONIUS

TROPHONIUS
TROPHONIUS
vates, speluncam in Boeotia, apud Lebadeam urb. habitans, in quam qui descendebat, perpetuo agelastus et irrisibilis erat Unde proverb. In antro Trophonii vaticinatus es. Niceph. Greg. in Synes. de Insomn. Ε᾿γεύετό τις ἀνὴς Τροφώνιος ὄνομα, μαντις την´ τέχνην, οὑτος ὑπὸ κενοδοξίας ἐίς τι πήλαιον ἑαυτὸν ἐμβαλὼν καὶ κατακρύψας ἀυτοῦ τὸν βίον ἀπήλλαξεν, ὅ δὴ πήλαιόν φασι μαντείας ἀνεδίδου τοῖς εἰσιοῦσι καὶ ἐρωτῶσι περὶ ὁ τουοῦν. Hinc Iuppiter Trophonius dictus, quod redderet oracula in specu Tropohonio, teste Strab. Alii Sic, Trophonius Scotius h. e. tenebricosus, filius Agamedis, Principis Stymphali in Arcadia et Epicastes. Hi in Elide, Augeae Regi, repositorium aureum exstruxerunt relictâ iuncturâ lapidis exemptili, per quam noctu ingressi subripuerunt pecunias una cum Cercyone, qui filius erat legitimus Agamedis et Epicastes. Haesitans Augeas et rei incertus, exulantem a Minoe Daedalum rogavit investigare furem: qui laqueos apposuit, quibus irretitus Agamedes sublatus est: nam Trophonius caput ei amputaverat, ne agnosceretur: simulque fugit cum Cercyone Orchomenum. Augeâ vero, instinctu Daedali, ad expiandum sanguinem eos persequente, confugit Cercyon Athenas; Trophonius Lebadiam Boeotorum, ubi, egestâ terra foveam incolens, vitam suam
exegit. Eô defunctô eô loci verax oraculum exsitit. Unde ipsi, tamquam Deo, sacrificatum est. Alii aiunt, a Daedalo artificiosum istud aerarium fabrefactum fuisse, ipsos vero in furto deprehensos ac captos: Uni fugienti terram se diduxisse et recepisse, circa Lebadiam. Posteriore tempore fame laborantibus Boeotis, responsum datum esse a Deo, ut Trophonium colerent: Ignorantes, ubi monumentum esset, examine apum ex sissura prodeuntium cognovisse ac coniecisse illum esse locum: quare eo aliquem demiserunt, ut specularetur: qui invenit duos dracones, obiecitque placentas mellitas et illaesus perstitit ab illis. Ex quo mos ductus est, ut cogitantes oraculum consulere se secundum praescriptum pure habeant, sacram stolam induti descendant manibus lanceas praeferentes ad feriendos angues. Nihil periculi tali modô egressis imminet: remittuntur nonnulli eôdem die, quidam per plures retinentur. Alii eô modô recensent: Trophonius nimium ambitiosus, in Lebadia subterraneum domicilium sibi comparavit ac ibi vaticinia reddidit. Sed fame ibidem interiit. Inquilinum specui numen vatici???tiones edere perseveravit. In eam specum ingressuri et oraculum petituri gestant manibus mellitas placentas, ut incolentibus Draconibus obicientes nihil ab iis molestiae patiantur. Introgressu semel, deinceps perpetuo ἀγέλαςτος et risu carere dicitur, ob incussam ab anguibus formidinem: Unde Proverbium in austeros, risus expertes ac tetricos: In Trophonii antro vaticinatus est. De quo complura habet Pausan. in Boeot. et Scholiastes Aristophanis, in Nub. ac e iunioribus Nic. Leonicenus, l. de Antro Trophonii, Gerh. Io. Voss. de Idolol. l. 1. c. 13. et Anton. van Dalen, Dissertat. de Oraculis, ubi tum aliorum, tum huius Oraculi imposturas, ingeniose detegit. inter Euthycratis opera, ex aere, simulacrum Trophonii, memoratur Plinio, l. 34. c. 8.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Trophonius — (the Latinate spelling) or Trophonios (in the transliterated Greek spelling) was a Greek hero or daimon or god it was never certain which one with a rich mythological tradition and an oracular cult at Lebadaea in Boeotia.Etymology and parallel… …   Wikipedia

  • Trophonius, S. — S. Trophonius (14. Nov.), Martyrer zu Alexandria. S. S. Meleus3 …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • TROPHONIUS —    in Greek legend, along with his brother Agamedes, the architect of the temple of Apollo at Delphi; had a famous oracle in a cave in Boeotia, which could only be entered at night …   The Nuttall Encyclopaedia

  • Aliatypus trophonius — Aliatypus trophonius …   Wikipédia en Français

  • AGAMEDES et TROPHONIUS — adytum Delphicum ex quinque lapibus construxerunt, cuius meriti nomine quum ab Apolline praemium postulâssent, quod ille optimum homini duceret, post diem tertium in lecto mortui reperti sunt. Vide Cicer. l, 1. Tusc. c. 114. Plut. in Consol. ad… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ТРОФОНИЙ —    • Trophonĭus,          Τροφώνιος,        1. прозвище Зевса (см. Ζεύς, Зевс, 6);        2. брат Агамеда, см. Агамед …   Реальный словарь классических древностей

  • Agamedes — In Greek mythology, Agamedes (Greek: polytonic|Ἀγαμήδης) was a son of Erginus (or, according to some traditions, the son of Stymphalus and grandson of Arcas). [Pausanias, viii. 4. § 5, 5. § 3] He was father of Cercyon by Epicaste, who also… …   Wikipedia

  • Oracle — This article is about the classical medium. For the software company, see Oracle Corporation. For other uses, see Oracle (disambiguation). Consulting the Oracle by John William Waterhouse, showing eight priestesses in a temple of prophecy In… …   Wikipedia

  • Trophonivs — TROPHONIVS, ii, Gr. Τροφώνιος, ου, (⇒ Tab. XXV.) des Erginus Sohn, wiewohl ihn einige lieber für des Apollo seinen hielten. Er errichtete mit seinem Bruder Agamedes, als ein Paar gute Baumeister, den Göttern hin und wieder viel Tempel, und unter… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Trophonian — Tro*pho ni*an, a. [L. Trophonianus, fr. Trophonius, Gr. ?, a Grecian architect, fabled to have been the builder of the first temple of Apollo at Delphi. He was worshiped after death, and had a celebrated oracle in a cave in B[oe]otia.] Of or… …   The Collaborative International Dictionary of English

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”